# Numerorum Mysteria 138

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/138

Hinc patet mysterium, nam quoniam nobis ad Mundum supercęlestem reserata est via per Christi crucem, ideo illo occumbente scißum est velum templi, quo sancta sanctorum ab alijs partibus discludebantur. quo significabatur nobis patere aditum ad Dei regnum, ad Deum ipsum, qui volat super Cherubin antea ob peccatum protoplasti, iustitiae legibus occlusum. Hic autem illud notandum, esse hos Tres Mundos, Mundum vnum, non solum quia ab vno principio, & ad eundem finem omnes referantur, aut quoniam debitis numeris temperati, & harmonica quadam naturae cognatione colligentur; sed quoniam quidquid in omnibus simul est Mundis, id & in singulis continetur, neque est aliquis vnus ex eis, in quo non omnia sint, quae sunt in singulis. apud nos Calor qualitas elementaris, Ignis, Est.n. & in cęlestibus Virtus excalsactoria Sol, Idea caloris in Angelicis mentib.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
