# Numerorum Mysteria 142-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/142-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/142-2

& Sermo producit Spirationem, sunt ergo Tria, Anima, Sermo, Spi ratio. Anima est ad modum Patris; Sermo animae, ad modum Filij & verbi Dei; Spiratio animae, ad modum Spiritus sancti. Ani ma est ingenita, Deus Pater ingenitus est. Sermo generatur ab ipsa anima, et verbum Dei a Patre generatur. Spiratio ab Anima et Sermone, Spiritus sanctus a Patre, Filioque procedit. Anima, Sermo, & Spiratio, anima vna, & non Tres: ita & Pater, Verbum, & Spiritus sanctus vnus Deus, & non Tres. Inseparabilis anima, & Sermo, & Spiratio, vna anima & non Tres. Inseparabilis Pater, Verbum, & Spiritus sanctus. Spiratio, Anima Sermo Verbum Pater Spiritus sanctus. Adhuc Tria considerantur in Homine, Esse, Nosse, Velle.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
