Latin
DE NVMERO LX
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 142-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quos cum alij temere plerunque atque inconsiderate eligant, quidam licitatoribus hunc honorem proponentes, quidam committentes sortibus; ipse neque venalia voluit esse sacerdotia, neque forti subdita; sed lege sanxit vt e singulis Curijs legerentur bini annum ingressi quinquagesimum, qui virtute ac genere praecellerent caeteros, sensumque sufficientem haberent, et integro essent corpore. Apud Aegyptios etiam religioni sacer fuit Sexagenarius numerus. Quandoquidem quos ipsi pro Dijs habent Crocodili, sexaginta annos (teste Philosopho) viuere dicuntur, &dentes eodem numero habere, totidemque diebus in secessu quiescere quotannis sine cibo; Sexagenis praterca diebus oua parere Sexaginta, totidemque dies excludendo foetui impendere Denique in hoc animali ineße vim praesagiendi probant, cum eo loco oua ponat, quo exundationis Nili terminus esse debet. Itaque cui ea primum obuiam facta fuerint, is reliquis agricolis praedicit, denuntiatque quousque Nilus assurgere debeat. res quidem admiratione digna. Illud addit Plutarchus, quod cicuratus condocefactusque ab homine Crocodilus, non modo humanam vocem audit, vocatusque respondet; sed &manu tractari se patitur, deductaque gula, dentes sibi scalpi, &mantili abstergi. Solusque animalium elinguis esse comperitur. quare huiusmodi animal suit Aegyptijs exemplum Dei, quia voce Numen nihil indiget; sed iter iustitiae citra vllum conficiens sonitum, res humanas iuste temperat. Aiunt etiam huic soli in humore versanti oculos à membrana tenui ac pellucida contegi, quae a fronte descendat, ita vt videns non videatur ipse; qua in re principi Deo respondet, de quo confidenter hęc cecinit Onomacrites Atheniensis, cuius esse dicuntur Poemata, quae Orpheo adscribuntur. Vnicus ex se natus, sunt atque omnia ab vno. In his ingreditur, nec quisquam respicit illum Mortalis verum ipse immensus respicit omnes. In diuinis scriptis magnarum rerum sacramenta continet numerus quem dilucidamus.