# Numerorum Mysteria 145

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/145

Quemcumque igitur scire delectat quomodo ad imaginem Creatoris sui formatus sit, haec scrutetur, suae ipsius naturae constitutionem perquirat, quae sint huius partes, & quae sint partes partium; quomodo cum vna sit anima in Tribus consideretur; & cum vna sit in substantia, non tamen vna est in speculatione suarum partium, cum habeat concupiscentiam rationem, & iram. Si concupiscentiam boni ab anima separas, desinit esse anima; si rationem seiungas, irrationalem ipsam constituis; si mentem amoueas, erit vtique mortua, et non viuifica. liquet igitur Tria esse in anima, secundum rationem, vnum secundum na turam, & secundum substantiam. haec autem Tria incomprehensibilia, & indiuisibilia. semper enim est anima vna. Anima rursus in Tribus corporis partibus praecipue residet. secundum Peripateticos.n.sedem suam habet in corde; secundum alios, in poste riore parte capitis, quae caua vocatur; et in basilicis seu regijs venis. In his Tribus corporis partibus viget anima. quare si cor vulnere. tur, aut ex basilica vena aliqua multum sanguinis effluat, aut si caput ac cerebrum caedatur, vel gladio secetur et abscindatur, statim a corpore secedit anima, & mortuum corpus relinquit. In istis porro Tribus partibus anima principaliter sedem habens, in totum cor pus vitam distribuit. In hoc etiam ad Dei imaginem factus est homo, quod Tres sunt facultates principes, corpus humanum quandiu sua integritate fruitur, dispensantes. Animalis Vitalis & Naturalis. mysterium quidem Diuinae Trinitati simile. Nam sicut Deus vnus, Trinus, ac perfectus vniuersa complectitur, implet, fouet, superexcedit, & ambit; ita & anima Tribus hisce facultatibus per totum insinuatur corpus, non quidem locali extensione, sed ita vt tota sit in toto, & tota in qualibet parte. Animalis facultas ex Platone & Medicis fere, in proprio cerebri temperamento sedem habet, vnde in omnes corporis partes sensum & motum habituras per neruos distribuitur. haec Trium est generum, alia Sentiens, Mouens enim alia est, tertia Princeps.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
