# Numerorum Mysteria 148

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/148

Seminatiua, Immutatrix, Generatricis potentiae trina operatioPlasmatiua. Hominis nutritio Trinis membris perficitur, Ore, Stomacho, He pate. cibus enim ab ore assumitur; recipitur, continetur, & conseruatur in stomacho; postremo ab hepate concoquitur, & digeritur transiens in venas, & tandem in animalis substantiam. Quemadmodum autem illis Tribus corporis partibus confertur alimentaria substantia, priusquam vertatur in sanguinem; ita & intellectualis species, prius quam mentem pascat sapientis, Tres in animo recipit status, primum in Intellectu; secundum in Memoria; tertium in Contemplatione, per quam iterum confertur intellectui. Est.n. Intellectus Ori: Memoria Stomacho: Contemplatio vero Hepati analoga. Os siquidem & Intellectus, anteriores sunt partes naturalesque valuae, quibus tam corporea, quam spiritualis alimonia est introducenda: Stomachus vero & Memoria interiores partes sunt corporis & animi, quarum ille procedens manansque ab ore excipit alimentum; hęc autem irrumpentibus per intellectum notionibus, it obuiam, illasque colligit, & conseruat: Hepar autem et Contemplatio hac ratione respondere probantur, quod illud quidem introductam ab ore, & a stomacho conceptam alimoniam coquit, digeritque in sanguinem; haec vero pariter immissam per intellectum, & à memoria conceptam, atque reseruatam notionem, digerit, ordinat, rursumque intellectui offert. Has autem corporis, & animi functiones hac verborum serie exprimere vel facile possumus. Stomachus Hepar Cibi aßumtio Conseruatio Coctio Intellectus Memoria Contemplatio Representatio Speciei apprehensio Reseruatio Primum Secundum, Primum, Tertium, Ab vtroque, A primo, Per se, Spiritus sanctus. Pater, Filius, Trino rursus calore atque igne praeparatur, & concoquitur ho Elementari; tertio minis cibus; primo quidem Cęlesti; secundo Humano: Sole, Igne, Hepate. Hisce tribus ignibus praeparatur alimentaria hominis substantia, priusquam ex materia conuertatur in sanguinem. Nempe a Sole maturantur fructus, herbae, plantae, & animalia gignuntur; deinde ab elementari igne, quida quid in eis cruditatis, contrarij, & superflui humoris est, exhalatur ac resoluitur; postremo in homine, hepatis calore, in sanguinem omnia conuertuntur. (Maturitas, Sol, Cęlestis, Trinus calor, Elementaris, Ignis, Coctio, Proprietates. Digestio. Humanus, Hepar, Tribus etiam speciebus pascitur, & eruditur Anima. Mundo, Sensibili, Corpore,

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
