# Numerorum Mysteria 15-5

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/15-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/15-5

Quare ex Indis qui Pedalij vocantur, nihil fere in sacrificijs aliud a Dijs immortalibus exposcebant, quam Iu stitiam, arbitrati omnium plane compotes se futuros, si eam modo Vnam forent aßecuti. quae si animo inseritur, sapientiae nomen vendicat: si in corporibus sese promat, prosperior dicitur valetudo: si e domibus caput proferat, concordia nuncupatur: si in ciuitate celebretur, pax dicitur: si enitescat in Mundo, prouidentia nuncupatur. Omnes quidem virtutis species vno Iustitiae nomine contineri testatur D. Hieron. ad Demetriadem. Et Cic. lib. Officiorum de ea sic scribit: Iustitia haec vna virtus sola domina omnium & regina virtutum. Ambrosius item libro Hexameron haec affert: Vbi Iustitia est, ibi concordia est ceterarum virtutum. non enim per se pars est Iustitia, sed quasi mater est omnium, vnde 24. quęst. 1. vbi Iustitia esse non potest, ibi deest Fides, & Charitas. Quo fit vt sit omnibus perfectior. Et apud Philosophum ea Virtus, qua potest vir bonus vti, non solum ad se, sed ad alium, est Virtus ma xime perfecta: sed Iustitia est huiusmodi: ergo &c. Adhuc Seneca de Copia verborum, ad hunc modum loquitur: Iustitia est tacitae naturae conuentio in adiutorium multorum inuenta; & subdit: Iustitia non est constitutio nostra, sed Diuina lux, & vinculum societatis humanae. in hac non est vt existimes quid expediat, nisi quidquid illa dictauerit. Quisquis ergo hanc assequi desideras, time Deum prius, & ama, vt ameris ab eo: amabis autem illum, si illum in hoc imitaberis, vt velis omnibus prodesse nocere nulli. Et de isto amore iustitiae Hugo Victorius sic ait: Sicut Iustitia amatori suo deeße non potest; ita illi a quo non amatur, nullatenus adeße potest. Ratio secundum cum est, quia Iustitiam perfecte perfecte amare est esse iustum, quam quo magis dilexeris, iustior eris. Hinc licet colligere, nihil aliud apud Philosophos esse Iustitiam, quam dilectionem, amorem, & vt proprie dicam, Charitatem apud Christianum. Vt enim lustitia per legis imperium ordinat actus omnium virtutum in bonum commune: sic Charitas ordinat omnes fidelium pias actiones in diuinum bonum.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
