# Numerorum Mysteria 150-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO LXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/150-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/150-2

In illa quippe habitatione tempus non voluitur; quia habitator ibi non labitur. Hactenus Augustinus. Septuaginta anni Tyri, post quos restituitur in antiquum statum, significant remissionem post poenitentiam. D. Hieronymus 23. in Esa. commen. Septenarius (inquit) & Septuagesimus numerus, qui vel de singulis diebus, vel de septem conficitur decadibus, perfectam significat & consumma tam poenitentiam; vt iuste Tyrus expleto poenitentiae tempore in antiquum redeat statum. haec ille. Septuagesimus annus Hierusalem, requiem post labores significat. Multis etiam creaturis aptatus reperitur hic numerus apud sanctum Moysen, vt quod est in monadibus, hoc sit & in decadibus, & maiori mysterio crescant & ipsa quae perfecta sunt. Septuaginta iuuenci mactantur ad epuleum solenne festi tabernaculorum, vt vocant, idque certo ordine, non simul, sed per dies septem, incipiendo a 13. sic enim quotidie subtrahendo vnum, vsque ad diem septimum Septuagenarius numerus adimpletur. Mactantur igitur prima die iuuenci 13. secun da 12. tertia 11. quarta 10. quinta 9. sexta 8. septima 7. cuncti simul positi numeri, Septenarium proferunt per decadem multiplicatum. Item Septuaginta annis ignis sacrificij in Babylonica capti uitate sub aqua latens vixerat. Septuaginta annis complebatur desolatio Hierusalem. Septuaginta viri de senioribus domus Israel tenebant thuribulum in manu sua, stantes ante picturas, & idola. Septuaginta Reges, amputatis manuum & pedum summitatibus, colligebant cibum sub mensa Adonibesech. Septuaginta filij egressi sunt de femore Ierobaal. Septuaginta pondera argentei da bantur Abimelech. Qui etiam fratres suos ex ingenuis mulieribus procreatos, viros Septuaginta in vno lapide morti tradidit. Septuaginta filios, & nepotes habuit Abdon, qui ascendebant super Septuaginta pullos asinarum.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
