# Numerorum Mysteria 154

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/154

In minore mundo, id est in suae conceptionis loco, cum adhuc matris vtero inest: In maioris, & minoris medio. medius.n. status est natiuitatis tempus: In mundo maiori, quo aetate proficit, & sapientia consummatur. Homo trinis positionibus in loco & quiete variatur & differt. aut enim Iacet, aut Sedet, aut Stat. Iacere noctis est, & somni positio: Sedentaria positio medij temporis est matutini, aut serotini, cum aut somno expergiscitur, aut incipit dormire: Stare vero perfecta est, & meridiana hominis positio. Gradus omnes humanę vitae ad Trinitatem reuocari. Seruius Tullius, vt ex Tuberonis historia refert Gellius lib. 10. vitam omnem in tres partes distribuit. Prima hoc est pueritia nihil magnifacit, vt pote quae nondum integra est & perfecta: vltima, videlicet, senectus, eodem quo prima modo nihil boni in se habet, vt quae debilis, marcida, sine viribus, sine memoria, plerumque & delira: media est, in qua discimus, sapimus, docemus, valemus, honores gerimus, res magnificas & memoria dignas facimus. Huius aetatis perfectione Propheta regius priuari nolebat, quando Dominum his verbis suppliciter orabat: Ne reuoces me Domine in dimidio dierum meorum. Quare Hesiodus poeta sapientissimus illud praeceptum memoriae dandum existimabat. Incipiente vini vase, & in fine pota quantumlibet, veluti non ita perfecto; in medio autem tamquam perfecto, vtere parsimonia.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
