Latin
DE VNITATE
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 16-4
Unproofread scanNot analysed yet
per eaedem; verum extra lucent, iuxta suscipientium naturam, nihil ta men suscipientes mutationis, dum per Vnitatem ducuntur. At cum per binarium, aliumve numerum suscipiunt multiplicationem, tunc alterationib. corruptionibusque materię mancipantur. Sunt igitur omnia in Deo immutabilia, sicut in Vnitate, numeri sine alteratione; in se ipsis uero semper aliquo modo mutabilia, tum respectu suę naturae, tum etiam respectu nostrę cognitionis. Est. n. in Deo Iustitia, VItio Vindicta, Clementia, Misericordia, quo ad nos quidem diuersa; in ipso autem eadem prorsus, ac indifferentia, quoniam Diuina Virtus nihil extra se recipit. Quod plane Clemens Alex. hęc scribens Stromate quinto testatur: Deus, inquit, est impatibilis, iraeque expers, &cupidi tatis, &non per eam est metus expers, aut declinat quę sunt mo. esta &grauia; sed neque est temperans, aut imperat cupiditatib. neque. n. in graue aliquod, aut molestum Dei natura incidit; neque fugit Deus timorem, sicut nec concupiscit. Qum uero qui Deo adhaeret. Vnus spiritus efficitur cum illc, mystice apud nos etiam dictum est illud Pythagoricum, Opor tere hominem fieri Vnum. Eadem ferme scr ipta reliquit Origenes Ada Orige mantius, cuius ego, ne plura dicerem, verba subieci: Vide si non hoc ipsum nes hom vni. in li. ad laudem sertinet iusti, quod dicitur de Elchana: Erat uir Vnus. Reg. explicas, id Nos qui adhuc sumus peccatores, non pessumus istum titulum laudis acquod ha betur in quirere, quia vnusquisque nostrum non est Vnus. sed multi. Intuere namque cantic. An illius uultum nunc irati, nunc iterum tristis paullo post rursum gaudentis nae: Erat vir vnus. &iterum turbati, &rursum lenis, in alio tempore de rebus Diuinis, ei de vitę aeternę actibus consulentis, paulo post vero vel quę ad auaritiam, vel quę ad gloriam seculi pertinent molientis. Vides quomodo qui putatur Vnus, vere non est vnus: sed tot in eo personę esse videntur, quot mores conspiciuntur, quia, &secundum scripturas, insipiens sicut Luna mutatur. Vnde &Luna cum videatur. vna esse per substantiae immutationem, tamen a semetipsa semper ipsa alia est, semperque diuersa. Et sic etiam in ipsa constat, quod Vna, multae sint. Sic &nos, qui adhuc insipientes &imperfecti sumus, quia semper mutamus sententias, &semper diuersa cupimus &sentimus, &quod Ieremias diceret