# Numerorum Mysteria 160

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/160

exprimitur: Aer, orbis secundus, intellectualibus notionibus plenus: Aqua, orbis tertius, vocibus refertus: Terra, orbis vltimus, scripturis plenus. Anima in interiori orbe, s. in igne, est, sed nihil agit: In secundo orbe, scilicet aere intelligit: In tertio orbe, nempe in aquis, loquitur: In quarto, videlicet terra, scribit. est itaque tantum Vnum; sed Tria profert. Nam vnica illi, & simplicissima adest essentia, sed Trinipara, Triumue specierum fecunda, Scripturarum. Vocum, Conceptuum, Menti quoque Aristoteles Tres attribuit species, ex quibus Natura, Disciplina, Exercitatio. Tres ideae exortae, Ipsa rursus cognitio, quae de possibili est, perficitur Tribus, nempe Sensu, quo manuducimur. Imaginatione, qua indagamus verum ex his quae manuducunt. Intellectu, quo conspicimus inuentum. Tria sapientiae genera. Musas, quas Alcander dixit genus ducere a Ioue, & Memoria; & reliqui Poetae & Scriptores vt Deas habent et colunt, Tres tantum esse voluerunt Antiqui, quod Tria quoque fecissent sapier tiae genera, quibus tota philosophiae ratio impletur, immo vt Aug. verbis vtar, tripartitam esse sapientiae disciplinam animaduertere potuerunt. neque.n.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
