Latin
162
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 162
Unproofread scanNot analysed yet
&Physicam, sunt qui Palladis nomine, quę Dea fingitur sapientiae, significari putent, Triplicique proinde subnixam veste, vel vt scribit Albricus triplici colore Purpureo, Aureo, Caelesti, distinctum habentem pallium, quod omnis doctrina Trino subiaceat numero. Cum igitur scientia &ars, quae ratione &sermone absoluitur, in Tria genera diuidatur, atque horum vnumquodque in in Tria singularia deducatur, cuique suam contingere Musam eius fouentem ornantemque facultatem, opinati sunt Philosophi, nouem fingentes Musas, vt apud Hesiodum in Theogonia. Generales disciplinas quibus ad rerum sapientiam peruenitur Tres esse voluit &Salomon, quas Graeci Ethicam, Physicam, &Theoricen appellarunt, nos has dicere possumus Moralem, Naturalem, &Inspectiuam. Moralis dicitur per quam mos viuendi hone stus aptatur, et instituta ad virtutem tendentia praeparantur: Natu ralis dicitur, vbi vniuscuiusque rei natura discutitur; quo nihil contra naturam generatur in vita; sed vnunquodque his vsibus deputetur, in quos a Creatore productum est: Inspectiua dicitur, qua supergressi visibilia, de Diuinis aliquid &cęlestibus contemplamur, eaque sola mente intuemur; quoniam corporeum supergrediuntur aspectum. Tres has disciplinas distinguere abinuicem, ac secernere volens Salomon, tribus eas libellis edidit, suo quoque ordine singulis consequenter aptatis. primo in Prouerbijs Moralem docuit locum, succinctis breuibusque sententijs vitae instituta componens: secundam, quae Naturalis appellatur, comprehendit in Ecclesiaste; in quo multa de rebus naturalibus disserens, &inania ac vana ab vtilibus necessarijsque secernens, relinquendam vanitatem monet, &vtilia rectaque sectanda: Inspectiuum locum in Cantico canticorum tradidit, in quo amorem cęlestium Diuinorumque desiderium incutit animae, sub specie sponsi &sponsae, charitatis &amoris vijs perueniendum docens ad consortium Dei. Logicen quam nos rationalem possumus dicere, non extrinsecus, sed per has tres, quas memorauimus disciplinas, innexam consertamque per omne corpus esse censuit sapientissimus omnium Salomon. ea. n.