Latin
164
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 164
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc totius philosophiae in Tres partes sectionem ab Hebraeis desumtam, plerique Graecorum sapientes, tamquam propria inuenta sibi vendicantes protulerunt, &institutionum suarum voluminibus comprehensa, posteris tradenda reliquere. vt. n. refert Laertius lib. quem de viris sententijsque Philosophorum conscripsit, miscuit Plato Heracliteorum, Pythagoraeorum, &Socraticorum rationes. At in ijs quidem, quae sensibus subiacent, Heracliti partes tuebatur: Quae ad intelligentiam pertinent, Pythagorae acquiescebat: In rebus ciuilibus Socratem suum maxime amplectebatur. Atque ita in vnum corpus triplicem Philosophiae compegit rationem. Sensibilium, Heracliteorum, Platonica philosophia Intellectualium, Pythagoraeorum, Ciuilium. (Socraticorum, vniuersas Disciplinas: Tres in partes diuidit etiam Epicurus Physicam, Canonicam, Ethicam. Physica naturae totam continet speculationem: Canonica accessum continet ad opus: Ethica de electione disserit &fuga Iam vero &Poetae Tripartitam fecere humanitatis vitam. Philargicam: Theoricam, Practicam, Voluptuariam. Contemplatiuam, Actiuam,