# Numerorum Mysteria 167

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/167

Est autem prima praemissarum, vt intellectus; secunda siue assumtio, vt memoria; tertia, quae duabus pręmissis et extremitatibus infertur, velut vtriusque species, status, finis. Cum igitur tres sint partes syllogis mi, fit vt Trina positione medij, totidem ratiocinationum figuras eliciant Dialectici. Prima, qua medius terminus in primo praenunciato subijcitur, in altero praedicatur: Secunda, qua vtrobique medius prędi catur: Tertia, qua vtrobique subijcitur medius terminus. Primus au tem in ratiocinatione terminus est, qui superior ac cunctis amplior de ceteris rite dicitur, et enunciatur: Vltimus, qui ceteris subest, ac de quo ceteri dicuntur. Medius, qui cum vni subsit, alter ei subest. Tres syllogismorum figurae Trina positione medij. Prima, VItimum, Primum. Medium, Secunda, VItimum, Primum, Medium. Tertia, Medium, Primum, VItimum. Triplex est materia propositionum. Remota, seu impossibilis. Necessaria, Contingens, Hinc similiter Triplex discrimen propositionum: Necessaria, in qua est definitio, aut pars definitionis, vel genus, vel differentia, vel proprium: Contingens, vbi accidentia praedicantur de subiecto: Remota, cum diuersae species connectuntur. Sic & Tres syllogismorum species: Possibilis, de Inesse. Necessaria, Tres item demonstrationis (haec est syllogismus necessarius)

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
