# Numerorum Mysteria 168

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/168

Species, seu genera secundum Auerroem & sequaces: Demonstratiuum Quia, seu ab effectu; Propter quid, seu caussae: Et vtriusque. In prima acquiritur cognitio rei quod sit; in secunda, per quid sit; in tertia, quod sit, & propter quid sit, vno & eodem tempore. TRINITAS in Amicitia. Triplex est amicitiae genus, & eorum quidem primum, optimum & praestantissimum iudicatur id quod est ex virtute. valida enim est quae est ex ratione dilectio; secundum autem, & medium, ex remuneratione. est autem hoc genus aptum ad societatem, & communicationem, libenter impertiens, & vitae conducibile, commu nis siquidem est, quae ex gratia amicitia; tertium & vltimum, nos quidem dicimus id quod est ex consuetudine; alij vero id, quod ex voluptate verti, mutarique potest. Ac mihi quidem pulcherrime Hippodamus Pythagoricus videtur Ternario describere amicitias. Vna quidem ex scientia Deorum; altera vero, ex hominum suppeditatione; tertia, ex voluptate animantium. Quo fit vt vna sit Philosophi amicitia; altera, Hominis; bruti, tertia. Re vera enim Dei est imago Homo bene faciens; qua in re ipse etiam beneficio afficitur, sicut gubernator simul seruat, & seruatur. & ideo cum quis petens, quod petijt fuerit consecutus, non dicit danti: Recte dedisti; sed: Recte accepisti. Ita accipit quidem, qui dat; dat autem, qui accipit. (Virtute, Philosophi,) (Scientia Deorum, Amici) Remuneratione, Hominis, Hominnum suppeditatione, extia ex QVoluptate, Atalis bruti,) (Voluptate animalium. Phaedrus apud Platonem Tria ponit Amoris exempla; primum femininę ad masculum, vbi de Alceste Admeti vxore loquitur, quae pro marito mori voluit; secundum masculi ad feminam, vt Orphei ad Eurydicen; tertium, Patrocli ad Achillis virtutem: vbi ostendit nihil fortiores homines reddere. TRINITAS in pulchritudine. Quod Amor sit pulchritudinis desiderium, de pulchritudine di cendum, nam & ipsa Trinitate perfecta. Ex plurium sanè Virtu tum concinnitate in animis gratia est; Ex plurium colorum, linearumque concordia, in corporibus nascitur gratia; Ex vocum plurium consonantia, gratia in sonis maxima est Mente, Triplex igitur ( Animorum, Intellectus, seu Corporum, & cognoscitur J Oculis, Hinc fit & Visus, (Ment pulchritudo. Vocum: Auribus, Auditus. TRINITAS in coloribus. Licet a priscis ingenijs singulis planetis colores singuli dicati

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
