Latin
169
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 169
Unproofread scanNot analysed yet
reperiantur; ex Platonicis tamen minime ignobiles exstiterunt qui vniuersales, praecipuosque Mundi colores ad Trinitatis numerum redigerunt, scilicet, Viridem, Aureum, Saphyrinum, quos Tribus cęli gratijs dicatos aiunt, Viridem Veneri simul atque Lunae; Aureum Soli, à Ioue tamen, &Venere non alienum; Saphyrinum vero Ioui maxime praedicant accomodatum, cui &Saphyrus dicitur consecratus. TRINITAS in Aeternitate. Statuit Omnipotens Deus corporeum hunc visibilemque Mundum in tempore, definiuitque illi extrema, principium &finem, librans il lum inter duplex aeuum. In prima aeternitatis parte, nil creatum est, solusque fuit Deus: In praesenti seculo, et in tempore hoc profert Deus, quae in futurum aeuum introducet, Angelos, inquam, quos creauit in instanti, &in temporis initio, Materiam post Angelos in instanti, ex qua sensibilium creaturarum species, in tempore, et in numero sex dierum perfecit. Rationalem item animam sexta die protulit, ex qua, &ex materia humanam substantiam compegit: In futuro aeuo animas, &materiam in aeuum introducet. namque ex materia instaurabit humanum corpus. TRINITAS in Tempore.