# Numerorum Mysteria 169

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/169

reperiantur; ex Platonicis tamen minime ignobiles exstiterunt qui vniuersales, praecipuosque Mundi colores ad Trinitatis numerum redigerunt, scilicet, Viridem, Aureum, Saphyrinum, quos Tribus cęli gratijs dicatos aiunt, Viridem Veneri simul atque Lunae; Aureum Soli, à Ioue tamen, & Venere non alienum; Saphyrinum vero Ioui maxime praedicant accomodatum, cui & Saphyrus dicitur consecratus. TRINITAS in Aeternitate. Statuit Omnipotens Deus corporeum hunc visibilemque Mundum in tempore, definiuitque illi extrema, principium & finem, librans il lum inter duplex aeuum. In prima aeternitatis parte, nil creatum est, solusque fuit Deus: In praesenti seculo, et in tempore hoc profert Deus, quae in futurum aeuum introducet, Angelos, inquam, quos creauit in instanti, & in temporis initio, Materiam post Angelos in instanti, ex qua sensibilium creaturarum species, in tempore, et in numero sex dierum perfecit. Rationalem item animam sexta die protulit, ex qua, & ex materia humanam substantiam compegit: In futuro aeuo animas, & materiam in aeuum introducet. namque ex materia instaurabit humanum corpus. TRINITAS in Tempore.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
