# Numerorum Mysteria 172-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/172-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/172-2

Vnus quidem beatorum quem Paradisum dicunt. sanctorum enim & iustorum animas in cęlo esse, ac superbenedictae Trinitati assistere, suam denique felicitatem consecutas esse nemo Christianorum dubitat: Alter delinquentium est, qui sunt inferi, eorum animas tenens, qui sine penitentia mortem obierunt: Qui vero confessi, sacratissimum Christi corpus, absque tamen pęnae praeuia satisfactione, sumunt, continuoque moriuntur, hi dubio procul in igne, quod Purgatorium vocant, expurgantur. Possunt autem coadiuuante Ecclesia, Sacerdotum precibus, Missis, & eleemosinis expiaris & ab igne ad supernam patriam quantotius euolare. sunt igitur in altera vita Tres loci hominibus deputati. Infernus, Cęlum, Purgatorium. TRINITAS in Mathematicis disciplinis. Artes Mathematicas Pythagoraei secant in Arithmeticam,

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
