Latin
Cap. 9
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 18-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum omnes numeri in se ducti non ijdem vnquam, sed alij semper fiant producti, sola (vt diximus) Vnitas aeterna immutabilis per se, suapteque natura, eiusdem, &semper sibi similis consentientisque est substantiae, sibi constans, sibique aequalis semper, omnino eadem, nulli obnoxia varietati, nullam inuehens alterationem, etiam si in se ipsam acuatur. Et quid hoc aliud, quam IESV Christum, Filium Dei vnigenitum, ex Patre natum, ante omnia secula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verùm de Deo vero, genitum non factum, esse consubstantialem Patri? Vnum inquam, de Vno, quia &splendor Vnus est lucis, &V num est Verbum cordis, nec in numerum pluralem defluit incorporea generatio, nec diuisionem patitur, vbi qui nascitur, nequaquam a generante separatur. Vnicum dico, vt menti, sensum; vt sapientiam, sapienti; vt cordi, verbum; vt forti, virtutem. Sicut nullum numerum affirmare poteris supremum esse Vnitatis partum: ita &creaturam nullam rite obijcias foecundorum Diuinae Bonitatis processuum periodum, quae vel diuinam sistat omnipotentiam, vel id sit, quidquid posse Vis illa indefessa &semper plena creditur. Vniuersi principio etiam similis ob id esse Vnitas videtur, quod licet cunctis numeris ortum esse à sola simplicissima Vnitate, nemo nesciat; difficile tamen dictu est, qua emerserit latebra Vnitas: origo enim eius aut est profecto nulla, aut ipsa sibi fons est, seque aeternam ante cunctos numeros progenuit, e semetipsa incognito ortu prodijt, &in sua Vnitate perstitisse probatur. ed! batur. Quis enim commode expresserit, quanto tempore ante dualitatem caeterosque numeros seipsam produxit? Vel quis generationem enarrabit Filij Dei?