Latin
181
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 181-2
Unproofread scanNot analysed yet
Corporis item superficies Trina. Plana quidem, quorum nulla superficies alteri supereminet, veluti superficies mensae superior; Concaua, vt interior vasis pars; Conuexa, vt vasis pars exterior. Ternarius primus est numerorum imparium, &initium corporum solidorum constantium ex pluribus areis. Porro sicut Deus est principium omnium quae aguntur; eodem ferè modo primus Ternarius numerus omnium reliquorum, per se ipsum auctus, Triangulum constituit parium laterum, quae prima est earum figurarum, quae pluribus constant lateribus. Profecto simplex Triangulum aequilaterum, Diuinitatis indicium est, siue rerum cęlestium effigies, vt pote quod sit sibi ipsi aequale &propteredifficiliter moueatur, &ad malum declinare minime possit. Ita ignor. doctis 6nc iec. Ita Pythagoraei non numeros tantum, verum etiam figuras, lantem licet ridere. Deorum nominibus dedicantes, Triangulum aequalium omnium laterum nominauerunt Mineruam e vertice natam, &Tritogeniam; quia tribus perpendiculis eductis e tribus angulis suis diuiditur. Nos antem Goropio assentientes, Triangulo aequilatero diuinam Trinitatem notari posse dicimus. haec sunt illius verba. Hiero Quemadmodum Trinitas prima caußa est omnium rerum; ita Triam gulus glyph. liprima figura est omnium figurarum rectis lineis comprehensarum, in bro 10.