# Numerorum Mysteria 181

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/181

Vnde Linea, prout continua non diuiditur in puncta, sed in partes continuas; Corpus vero est tantum productum, quia profundum, quod est corpori proprium; fluit a superficie, alioquin idem produceretur a seipso, si in plano plures essent superficies; sed tamen dicitur corpus non esse producens, quia non intelligibilis vltra corpus alia species magni tudinis differens ab istis. Vnde profunditas siue corpus conuenit Spiritui sancto, quia ab aliquo procedit principio, videlicet, Patre, & Filio; sed nulla alia Diuina persona procedit ab ipso. Superficies autem producens, & producta est. producitur enim a linea, & ipsa simul cum linea producit ipsum corpus, siue profunditatem: & ideo competit Filio, qui nascitur ex Patre: & ab eo Tria igitur simul & Patre procedit Spiritus sanctus. Magnitudinum interualla, Logitudo, Latitudo, Profunditas; Superficies, Corpus; Et tres magnitudines, Linea, Filium, Spûm sanctû. Patrem, Repraesentantes,

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
