# Numerorum Mysteria 182

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/182

quam omnes aliae figurae soluuntur et terminantur, cum ipsa in nullas alias vlterius soluatur, sed in suam formam duntaxat infinitis vicibus diuidi queat. Triangulus ergo aequilaterus Tribus personis in vno Deo essentia vnitis, conuenientissimus fuerit et optime delinearit ipsum descensum Opificis ad res creatas, quibus omnibus Triangu lum suae Diuinitatis impressit, per quem omnia descendunt, fiunt, et conseruantur. Haec ille. Tres autem a Geometris numerantur Species anguli rectilinei nempe Obtusus, Rectus, & Acutus. hique Tribus lineis eodem puncto coniunctis clauduntur. Rectus medius & aequalis est; Obtusus, & acutus extremi; hic, recto minor; ille maior. Rectus, Acutus, Obtusus, Anguli rectilinei Maior, Minor. Medius, TRINITATIS effigies in Circulo. Circulum esse aeternitatis hieroglyphicum neminem latere potest,

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
