# Numerorum Mysteria 183

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/183

ter maximus omnia complet & permeat) addere vnitatem ad totam integritatem sic absoluendam, ne quicquam omnino restet lacunae. Mercurius Trismegestus dicere solitus erat quod Monas gignit Monadem, & in se suum reflectit amorem, quod nos ad personarum diuinarum trinitatem trahere possumus. Vnus.n. Pater vnicum generauit ante secula Filium, cum quo etiam simul ab aeterno Spirat Spiritum sanctum, qui est nexus, & amor amborum. Nam Deus Pater ab aeterno se profecto intelligit, & intelligendo se diligit, quam dilectionem extra se ad alium non extendit, sed in se reflectit, quia ad intelligentem, & intellectum, ad Patrem, & Filium, à quibus procedit ipsa dilectio, ad modum circuli in seipsum reflectit. Quare interrogatus idem Trismegistus quid esset Deus? respondit: Deus est sphaera intelligibilis, cuius cen trum est vbique; circumferentia vero, nusquam. Cum.n. Deus non sit corpus, nec etiam esse possit, eo quod summe simplex est; quia omne perfectissimum oportet esse simplicissimum, eo quod posterius componentibus sit omne compositum; ideo ad differentiam Sphaerae corporalis, dicit esse sphaeram intelligibilem. vnde in centro, quod est quid minimum, & simplicissimum, circumferentiae comparatum, Diuinam simplicitatem intellige; sed per circumferentiam, quae est maxima, immensitatem Diuinam accipe.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
