Latin
185
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 185
Unproofread scanNot analysed yet
Cęlestia etsi idonea sunt motui circulari, non ipsa tamen sibi sufficiunt ad hunc motum explendum, sed diuino opiis est motore, qui illa verset &circumuoluat. Non aliter nobis atque Angelis accidit. Tales. n. sumus natura, vt non circumagere nos &reflectere, sed circumagi motricis vi gratiae &reflecti in Deum possumus. Hinc illud; Qui aguntur spiritu Dei, hi filij Dei sunt. Pulsat assidue animum nostrum spiritus motor, si admittamus, sta tim Deo plenus per Orbem religionis ad Dominum reportamur, in eo semper vitam possessuri, in quo &semper antequam fieremus, vita fuimus. Haec est hominis vera felicitas, ad quam reIgio nos promouet, dirigit, &impellit. TRINITAS in prisca theologia. Prisci Theologi tres praecipue Deos venerabantur, Iouem, Neptunum, &Plutonem, Saturni, &Rheae filios, quibus vulgatum est, cęlum, maria, &infera regna paruisse. Nam post Saturniam vnitatem, id est, intelligibilis mundi vnionem intra se omnia implicantis, tres in partes sensibilem mundum partiti sunt, caelestem regionem, Ioui; subterraneam, Plutoni; mediam vero, Neptuno adscribentes. Trifidum praeterea fulmen Ioui; Tridentem, Neptuno; Tricipitem cerberum Plutoni tribuere. In quibus Ternarij numeri seruata est ratio, Tres namque fratres, tria regna, tria diuersa sceptra habent, &hęc trifariam disposita.