Latin
186
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 186-2
Unproofread scanNot analysed yet
Iupiter igitur cęli rex, Iupiter maris arbiter, Iupiter inferum rector est. Porro omnibus his locis vnum regnare, &vnum esse Iouem, di citur quasi praeseferat vnum esse Deum, ac tres, quamuis distinctos, vnum atque idem habere numen, &in vnam coire potestatem. Tres item Deos, Iouem, Neptunum, &Mercurium, dissimulata personae suae magnitudine ad senem quendam Hyreum, ante casam suam Lib. 5 stantem venisse canit Ouidius in Fastis. Fuit hic hospitalis, &tergiuersantes in tecta sua ducit, mactat bouem, &igni torret, pascitque eos pro pręsenti sua fortuna. Tandem vbi Deos esse senex agnouit, communicati hospitij loco filium ab ipsis Dijs, cum ab vxore sterili tollere non posset, exorauit. Poeticum nempe hoc detortum videtur a Tribus Angelis hospitio susceptis ab Abraham sedente in ostio tabernaculi sui in ipso feruore dici: Cumque eleuasset (inquit Gen. 18. scriptura) Abraham oculos, apparuerunt ei Tres viri stantes prope cum. eum.