# Numerorum Mysteria 186

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/186

Triplicem.n.cuspidem, fulminis Tria cerbero capita dederunt. Adhuc etiam Tres scelerum vltrices furiae Alecto, Thesiphone, & Megera. Tresque humanum sensum perturbantes Harpyiae, Aello, Ocypete, Celęno. Tria denique fata, Clotho, Lachesis, Atropos, in quorum manu mortalium omnium vita posita est, eidem Plutoni destinata sunt. Sed quo tendit huius numeri tam diligens obseruatio? nempe vt vnus omnes, & omnia idem habeantur & sint, quod ipsius Diuinitatis communio. omnes.n.Dij habiti sunt, & idemomnibus nomen probabile reddi. Enimuero, quem cęlo regnare putarunt, louem supremum omnium maximum vocauere. hinc trita illa apud antiquos Oratores praefatio, Iupiter Optume Maxume. sic enim ordiebantur; Neptunum vero secundum louem appellari Pa pinius his verbis ostendit. ---dextramque secundi Quod superest complexa Iouis. Plutonem denique Stygium Iouem dici satis constat apud Virgil. Aenei. lib. 4. Sacra Ioui stygio quae rite incaepta paraui Perficere est animus.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
