# Numerorum Mysteria 19-4

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/19-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/19-4

Praeterea cum Vnitas det esse numeris, sequitur vt omnia quae de numeris dicuntur, ab Vnitate, veluti suo principio, nascantur. nam iuxta proloquium: Quod a nullo habet vt sit tale, plenius & hoc habet, quam, quod ab alio: Carolus Bouil. de &, Propter quod quodque tale, illud magis. Vnitas igitur est trinum. pf. gonus, tetragonus, pentagonus, radix, pyramis, cubus, circulus, prop. 41. & sphaera, atque in omni genere, quod imperfectionem non admittit, in illa iure locari potest, & debet. nam laterculus, aut altera parte longior esse non potest Vnitas, vt quae imperfecti nihil admittat, quae prima perfectorum est numerorum, non solum omnis perfectionis abunde capax; sed à se in omni perfectionis genere perfectissima, & absolutissima. Quemadmodum igitur, si quid artificiosum & notatu dignum in numeris inueniatur, omne illud ab Vnitate eorum principio nascitur: sic Deus est Sapiens, Bonus, Verus, & ipsa Sapientia, ipsa Bonitas, ipsa Veritas: & quaecunque habent creaturae eius virtutes quasi per partes distinctiue, habet ipse solus altiori quodam modo: & has perfectiones habent creaturę eius, quia ipse has tribuit eis: quoniam & ipse Bonus, & creaturae eius bonae; quia Sapiens, sapientes; quia Verus, uerae; & similiter de alijs: verumtamen Deus, proprie habet eas; creaturae autem, secundum participationem. Quidquid enim in Mundo pulchrum vsquam est, & admirabile, in eo ipso fonte Deo, vnde haec profecta sunt omnia, longe melius, sicut & Platoni placet, omnino id totum exsistit. Sed & ipsam Virtutem à Deo fonte manari, & sine auctore Deo illam non poße seruari, testatur fatidicus Vates, loquens in persona Iusti de statu suo: Conserua (inquit) me Domine. Nam qui Vnus potest aliquid ex se acqui- psal. 15. rere, is Vnus potest & illud per se sibi conseruare. Qui ergo petit a Deo conseruari in statu uirtutis, significat per hoc, quod nec a principio ipsam virtutem ex se acquisiuit. qui autem recordatur vir1. Cor. I2 Macrob lib. 1. d. somno Scip. virtutem se consecutum, non virtute propria, sed Dei, non debet de ea superbire, sed magis demissus coram Deo incedere; saepius illud Apostoli cogitans. Non quia simus idonei cogitare aliquid a nobis, tamquam ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Et in Deuteronom.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
