Latin
190
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 190
Unproofread scanNot analysed yet
Inter omnia Ad bonum propensio tam longe lateque patet, vt nihil Mundum habitet, quod bo num non expetat, illiusque gratia non agat, quicquid omnino rerum gerit: Ab hac sequitur Ordo, quo formae sunt inter se distinctę: Tertio gradu statuitur Modus, quem dicimus vitalem. In bonum procliuitas pendet a Deo, quem Bonum vocamus. sic. n. omnia sunt condita, vt singulis non solum fuerit impertitum, vt essent, &bene essent; sed praeterea facultates fuerint attributae, quibus haec assequerentur, quantum cuiusque vis, ac natura capit: Ad esse data est pronitas, qua se vnumquodque tuetur ab iniuria corrumpentis: ad bene esse facit boni appetitio, &mali aspernatio. Cum itaque Deus sit ipsum Bonum, omnia ad Deum habent pronitatem ingeneratam. Ad Mentem spectat Ordo formarum; &partes sunt Animae Mundi motum vitalem impartiri. Haec Tria Eusebius Cęsarien. lib. 11. de praep. Euang. Theodoretus lib. 2. de curat. gręc. affect. Augustinus Steuchus lib. I. de perenni philos. &quicunque Platonis doctrinam Christianae religioni conciliare student, vnum re, &idem esse opinantur, scribuntque quod Plato vocat Bonum, Patrem: Mentem, Filium, Verbuque; Potentiam vero, quę animet omnia, &viuificet, Animam dico, Spiritui sancto attribui. His coniecturis fulta humana mens, diuinae Trinitatis vestigium aliquo modo eliciet; quandoquidem ab eodem supersubstantiali Di uinitatis fonte manarunt vniuersa &materialia, &immaterialia, visibilia, &inuisibilia, quae cum Ternario sint vniuersa discreta, rationabile est omnem creatam Trinitatem ab aeterna, &increata diuina Trinitate duxisse originem; sed aliter signis, aliter caussis archetypis et exemplaribus eadem insunt. nam cum scire, sit rem per caussam cognoscere, Arist. 1. Poster: incomprehensibilis erit substantia diuinae Triadis, quod illius essentia sit increata, nec in creatis reperiri possit similitudo necessarium concludens, &rem demonstrans; quia non potest tanta similitudo notari inter creaturam &creatorem, quin sit dissimilitudo maior. In his enim quas apposuimus coniecturis, plerumque haec accidunt, inaequalitas, substantiae diuisio; prius, posterius; sed ex signorum inaequalitate conijcien da est summa in Deo aequalitas; ex substantiae diuisione, summa coniunctio, &substantię identitas; &ex posterioritate &prioritate, aeternitas.