# Numerorum Mysteria 190

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/190

Inter omnia Ad bonum propensio tam longe lateque patet, vt nihil Mundum habitet, quod bo num non expetat, illiusque gratia non agat, quicquid omnino rerum gerit: Ab hac sequitur Ordo, quo formae sunt inter se distinctę: Tertio gradu statuitur Modus, quem dicimus vitalem. In bonum procliuitas pendet a Deo, quem Bonum vocamus. sic. n. omnia sunt condita, vt singulis non solum fuerit impertitum, vt essent, & bene essent; sed praeterea facultates fuerint attributae, quibus haec assequerentur, quantum cuiusque vis, ac natura capit: Ad esse data est pronitas, qua se vnumquodque tuetur ab iniuria corrumpentis: ad bene esse facit boni appetitio, & mali aspernatio. Cum itaque Deus sit ipsum Bonum, omnia ad Deum habent pronitatem ingeneratam. Ad Mentem spectat Ordo formarum; & partes sunt Animae Mundi motum vitalem impartiri. Haec Tria Eusebius Cęsarien. lib. 11. de praep. Euang. Theodoretus lib. 2. de curat. gręc. affect. Augustinus Steuchus lib. I. de perenni philos. & quicunque Platonis doctrinam Christianae religioni conciliare student, vnum re, & idem esse opinantur, scribuntque quod Plato vocat Bonum, Patrem: Mentem, Filium, Verbuque; Potentiam vero, quę animet omnia, & viuificet, Animam dico, Spiritui sancto attribui. His coniecturis fulta humana mens, diuinae Trinitatis vestigium aliquo modo eliciet; quandoquidem ab eodem supersubstantiali Di uinitatis fonte manarunt vniuersa & materialia, & immaterialia, visibilia, & inuisibilia, quae cum Ternario sint vniuersa discreta, rationabile est omnem creatam Trinitatem ab aeterna, & increata diuina Trinitate duxisse originem; sed aliter signis, aliter caussis archetypis et exemplaribus eadem insunt. nam cum scire, sit rem per caussam cognoscere, Arist. 1. Poster: incomprehensibilis erit substantia diuinae Triadis, quod illius essentia sit increata, nec in creatis reperiri possit similitudo necessarium concludens, & rem demonstrans; quia non potest tanta similitudo notari inter creaturam & creatorem, quin sit dissimilitudo maior. In his enim quas apposuimus coniecturis, plerumque haec accidunt, inaequalitas, substantiae diuisio; prius, posterius; sed ex signorum inaequalitate conijcien da est summa in Deo aequalitas; ex substantiae diuisione, summa coniunctio, & substantię identitas; & ex posterioritate & prioritate, aeternitas.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
