Latin
Cap. 5
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 191-2
Unproofread scanNot analysed yet
Beda libro de Mundi constitutione: Augetur (inquit) mare secundum Lunae incrementum &decrementum. Nam incipiente illa crescere, crescit mare per dies Septem, &per totidem proximos decrescit, rursus per sequentes Septem recrescit vsque ad vigesimum primum diem, &inde decrescit vsque ad vigesimum octauum diem. Hinc A. Gellius Oceanum vocat Lunae comitem quendam, vt qui cum ea crescat decrescatque. His similia scribit Paulus Orosius, dicens: Forma Oceani maris omni die dispar nunc succiduis per septem dies attollitur incrementis, nunc consequentibus totidem diebus naturali damno, &defectu interiore subducitur. Illud tamen obiter notandum augeri fluxum maris in fine mensis, quia tunc Luna magis deficit, &si Luna idoneo aspectu Veneri, aut aliae humidae misceatur stellae, aut humidam occupauerit mansionem; contra minui, si Mar tem, vel aliam igneae naturae stellam debite aspexerit. Hic quoque referendum videtur quod a Plinio &alijs scriptoribus de natura cuiusdam fluminis relatum est, qui quamquam satis ingentibus aquis, praecepsque per sex dies integros decurrat; mox ceu obturatis fontibus deficiens, per integrum sabbatum siccum aluei sui transitum praebet; rursusque sequentibus sex olijs diebus, ignotis naturae caussis, ad priorem redit aquarum abundantiam, atque ab eo facto ab incolis Sabbaticus nuncupatus, ob sacrum Iudęis septimum diem. Illud etiam mirabile dictum quod lib. 2.