# Numerorum Mysteria 197

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, QVATERNARIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/197

ex vno quidem et quattuor constat quinarius; ex duobus, & quattuor, senarius; è tribus, & quattuor, septenarius; & triplici compositione, ex vno, tri bus, quattuor, octonarius; rursum c duobus, tribus, quattuor, nouenarius. denarius autem ex iam dictis omnibus: nam vnum, duo, tria, quattuor, vt dictum est, conficiunt decem. Numerus autem denarius, & quaternarius dicitur omnis; sed denarius quidem actu. Quaternarius potentia. Et ideo Quaternarium appellant apotelesmaticon, hoc est, perficientem, quoniam ex eius partibus, si reducantur ad vnitatem, constituitur denarius. quem, cum vniuersus sit numerus, Pythagoręi Cęlum & Omen appellauere, quod etiam suboscure veteres Theologi significarunt, nouem Musis vnum Apollinem pręponentes De ipso autem denario, qui est altera vnitas, pari quaternario progreßu quadratę radicis attingitur explicatio, nam I0. 20. 30. et 40. simul iuncta, centenarium numerum conficiunt, qui denarij radicis est quadratura. Centenaria itidem vnitas pari motu procreat millenarium. nam 100. 200. 300. et 400. simul compositis, efficitur millenarius cubus aeternitatis. nec amplius, quasi nihil supersit, proceditur. quamuis tam post denarium, vt in vndenario, vbi post ipsum denarium ad vnitatem fit regressio, quam post millenarium pariter re petitio non negetur. Sunt igitur naturali influxu decem numeri, qui quaterna progressione arcentur, nec vltra solidum denarię radicù millenarium, fit repetitionis variatio, cum hic progressione Quaternaria ter repetita, denario exsurgat ordine. Habes itaque Quaternarium, vnitatis explicationem vniuersi numeri continere potentiam, Accedit ad hęc quod Quattuor primis cubis ordine dispositis licet reperire centenarium ipsius denarij quadratum. si disponatur progressio cuborum, qui suis sint signati radicibus cubicis, i. numeris ab unitate naturaliter progredientib. vsque ad Quaternarium, hoc modo. Summa omnium cuborum facit numerum quadratum, cuius radix est summa omnium radicum eorundem cuborum. quemadmos dum enim 1. 2. 3. 4. simul addita, faciunt decem, consimili modo 1. 8. 27. 64. conficiunt I00. cuius radix est 10. Adhuc Quaternarius praeter id quod, vt dictum est, in se potentia denarium continet, quem Pythagoras numerorum supremum promulgauit, vniuersarum quoque rerum ordines numerat, metitur, & apprehendit, adeo vt nihil ferme in rerum natura compertum habeas, quod non aliquo pacto numeretur a Quaternario.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
