# Numerorum Mysteria 198-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, QVATERNARIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/198-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/198-2

Quattuor aeternus genitalia corpora Mundus
Continet, ex illis duo sunt onerosa, suoque
Pondere in inferius tellus, atque vnda feruntur,
Et totidem grauitate carent, nulloque premente
Alta petunt aer, atque aere purior ignis,
Quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiunt
Ex ipsis, & in ipsa cadunt, resolutaque tellus
In liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras,
Aeraque humor abit, demto quoque pondere, rursus
In superos aer tenuissimus emicat ignes,
Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo.
Ignis enim densum spissatus in aera transit,
Hic in aquas, tellus glomerata cogitur vnda.
Vt igitur in Sphaera centrum, & ambitus maxime distant; ita per

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
