# Numerorum Mysteria 198-3

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, QVATERNARIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/198-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/198-3

situm, et naturam ignis, terraque plurimum discrepant, quare etiam contraria. Fit igitur, vt Mundo, qui est sub luna Quaternarius sit addi ctus. Nam si terra sit, ignem quoque esse necesse est, quia si vnum contrariorum exstat, alterum etiam exstare necesse. Oportet etiam aerem, & aquam inter haec collocari. cum.n. inter contraria medium deside retur, quando contraria maxime distant, et absque medio nequaquam congruant, duobus vt haec vinciantur opus est medijs, namque solida nisi duplici medio copulari non possunt. quod si planorum duntaxat naturam saperent, vnum tantum sufficeret medium, quod inter duo plana vnicum sufficiat medium. quod ex numeris confirmari difficile non erit. omnes.n.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
