# Numerorum Mysteria 199-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO CC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/199-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/199-2

respondisse fertur, ex omni ornatu hunc esse pulchriorem ac venustiorem. Ceterum pessum euntibus vitae precijs, ac re tota in turpem effeminatamque molliciem abcunte, adeo vt nullum esse comatum videas, qui vt est in prouerbio, non simul sit cinędus, testante Cicerone in Catilinam li. 2. vbi capillo pexo nitidos censorie subnotauit. Hinc Antonini praeclara sententia cum Philiscum so phistam incesseret: Coma (inquit) virum, rhetorem indicat vox. Hinc & Pherecydes iuuene comato sibi obuio, oculos tunica operuit, digito ostendens ex corpore eius manifestum fieri, illum esse de pathicorum grege, vt scribit Synesius Cyrenensis in Oratione de Caluitij laudibus. Qui & ipse paullo ante haec scripserat: Qui comam curant, effeminati sunt, & meretricij omnes. Prostant enim tantoque maiorem palmam se consequi putant, quanto magis feminei ordinis imitatores fiant. Hęc igitur prospiciens Pythagoras optime iudicauit, Dei ministros detonso esse capillo. Huiusmodi autem praeceptum, per manus traditum, ad nostra vtique tempora peruenisse videtur, cum Sacerdotes sacris legum decretis comam nu trire prohibeantur, sed illis tonsura, rasuraque competere probetur. Admonet autem vertex rasus, omnibus huius Mundi cupiditatib. liberum esse oportere Christo dicatum, cum sacrae litterae nihil aiiud doceant, quam terrena contemnere, & vendere omnia quę possidentur in hac vita. Quare tolluntur capilli ex parte superiori, ne mens per occupationes temporales retardetur a contemplatione diuinorum mysteriorum summitas.n. capitis est eminentia mentis. Adde per capillorum detonsione fieri eleuationem sensuum nope visus & auditus, ne oculi vel aures impediantur ab officio suo. Quare Euangelium audituri in sacro Missa aperiunt caput, quo sensus ad audiendum magis fiant idonei. Vnde dicit Canon, quod incedere debent Clerici detonso capite, & paten tibus auribus. Ceterum, si alterum desidores sensum, paulisper attende. In sacris scripturis capillorum nomine hominum petulantes motus, inordinatique affectus, & quaeuis naturae superflua designantur incommoda. In cuius typum veteris Testamenti Leuitae, ac Sacerdotes, carnis suae capillos crebro radebant.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
