# Numerorum Mysteria 199

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, QVATERNARIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/199

planę figurę, quae nulla crescunt altitudine, vna tantum medietate copulantur, alia, quae iungat, reperiri non potest. quod si fuerint cubi, duas habere medietates necesse est secundum geometricam proportionem. Sint igitur duo tetragoni 4. et 9. hos poteris vnico medio deuincire, singula quadratorum latera ductitando, illius quidem latus est 2. istius 3. qui multiplicati 6. restituunt. nam 2. per 3. ductus dat 6. Aut etiam multiplica quadra tos inter se, & producti sume radicem quadratam, vt 9. ductus 4. reddit 36. cuius quadrata radix est 6. Profecto sicuti se habet 6. ad 4. pari ratione 9. ad 6. per rationem vtrobique sesqualteram. caeterum gemini cubi, siue proximi, siue distantes in geometrica medietate nisi duobus medijs compingi possunt, veluti 8. et 27 cubi hisce duobus medijs conglutinantur. Sic autem media analoga datur inuenire. duco minorem numerum 8. in se, fiunt 64. quae duco in maiorem 27: vnde fiunt 1728. cuius radix cubica 12. primum vtique medium; tum mul tiplico 12. quadrate, vnde fiunt 144. quae diuisa per S. relinquunt 18. alterum medium. Inuenies etiam medios terminos hoc modo, si laterum vtriusque cubi maius in minus ducatur, deinde idem minus in productum, nabebis minorem medium analogum, nam 8. cubi latus est 2. 27 cubi latus 3. atqui 3. in 2. ductus restituit 6. quę si rursum per 2 minus latus multiplicantur, i2. constituunt, primum analogum. secun cus item habetur si maioris cubi latus in semetipso acuitur, & mul tiplicatur, tum minor ducitur in productum. quare ducatur 3. in se fiunt 9. quae per 2. minus latus aucta conficiunt I8, secundum medium. vbique.n. subsesqualtera continua habitudo conspicitur.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
