# Numerorum Mysteria 202

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, QVATERNARIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/202

Ex his Quattuor elementis fecit omnia Deus, atque ipsa Quattuor in singulis eorum in Quattuor considerantur. Ignis quidem in luce, & Stellis, & Luna, & Sole. Aqua autem in Firmamento, & alia aqua super firmamentum, & terrestri, & abyssina. Aerem in Quattuor ventis diuisit. Terram partitus est in Quattuor fines, in qua exortus est Mundo Sol cęlestis, propter cuiusmo di ortus mysterium, fecit etiam Quarto die Solem. Eo modo quoque in Quattuor generationes terram dispartitus est, herbae ina quam, & fructuum, & animantium, & hominum. Similiter animantia in Quattuor genera diuidens, ea nominauit pecora, animalia, feras, & reptilia. Simili modo Quattuor semina in creatura super terram agnoscuntur, nempe germinantium, & volucrum, & animalium, & hominum. ean. sola in terra, & è terra nascuntur; Pisces autem semen deijciunt in terram, nisi quod citra semen nascuntur ex aquis. Neque tamen sunt priuati figura Quaternaria, cum habeant figuram crucis, sicut etiam volucres, cum quibus facti sunt. ipsi.n. duabus alis, & capite, & cauda feruntur in aere, & aquis. Pecora quoque cum sint Quadrupedia, Quartum describunt numerum. Similiter Homo, vt qui sit ad imaginem Chri sti crucifixi, adorans, ad formam crucis figuratam habet imaginem; atque etiam ex Quattuor humoribus, quas simplices, & homogeneas partes dicunt, compositus est. Constat.n. humana haec moles sanguine, pituita, flaua, atque atra bili. & sanguis quidem cum ca lidus, humidusque sit, ex aere est vtique; flaua vero bilis, quia calida, & sicca, constat quod sit ex igne; atra autem, & sicca terrae proportione respondet. pituita vero, vt pote quae frigida, & humi da est, aquae vim referre videtur. Sanguis gustu dulcis est; pituita, salsas flaua bilis, amara, atra vero, acetosa & flauescens; sanguinis locus, & spiritus in corde est. a dextris quidem huius sanguis: a sinistris vero spiritus consistit. flauae bilis, in iecinore: atrae, in liene: pituitae, in cerebro locus est. Atque horum non naturali, excessus, defectusque & ex loco proprio in aliorum transtatio, intestinam quandam seditionem, & morbos inferunt. Hunc pulcherrimum corporis concentum Dicęarchus ad animam referre non dubitauit, eam dicens eße principium elementorum, scilicet ignis, aeris, aquae, & terrae, in ipso corpore, cui insidet, insusam, afferentem secum eidem corpori pulcherrimam ex Quattuor complexionibus, & elementaribus qualitatibus harmoniam, & commixtionem.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
