# Numerorum Mysteria 203

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, QVATERNARIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/203

Hinc & Philolaus Pythagoraeus, & Medicorum aliqui, vt Hippocrates, animam nihil aliud esse, quam harmoniam, & temperaturam ex Quattuor complexionibus, & qualitatibus, atque inde ex virtutibus vitalibus ac animalibus dicunt, qua harmonia dissoluta, & qua crasi disturbata, ipsum quoque corpus animatum dissoluatur, & moriatur, cuius vita omnis alioqui non nisi per istam temperaturam, & proportionem geometricam consistat; porro nobiliores hominis actiones, vt pote intellectum diuinum, rationem, liberum arbitrium, & similia, prouenire a commodiore temperatura, sicut alias complexio humanorum corporum diuersa, variat quasi animi, ac ingenij habitum. Fuit etenim veterum sapientum comprobata sententia, quod Mundi auctor Deus missurus animam in corpus, velut do micilium, prius id, atque eo dignum, metitur hospitium, nobilissimumque animum, etiam specioso corpore condonat, quod tunc etiam animus ipse, diuinitatis suae conscius, pro habitu suo sibi adfingit, atque adornat. Absoluta igitur numeris omnibus censeri pulchritudo debet, vbi ista conueniant, animalis virtus, atque praestantia, tum corporis concinna linearum, colorum, membrorumque compacta, be neque constituta proportio. alias mutilata est. Nam corpus in quo haec optime inter se consentanea videantur, id primum pulchrum, ac concinnum dicunt; deinde propemodum fieri non posse putant quin his non insint praestantissimae animi dotes, qui forma corpori caeteros antecellunt; perinde ac si illorum animus longe potior, diui niorque sit, quorum forma corporis, vt pote re vera animae simulacrum, est honestior. Nam & Porphyrius Daemones, quorum animi iniqui sunt, corpora item habere deformia pronunciat. Esse quoque naturaliter intus bona statuit Plotinus, quaecumque sint extrinsecus vere pulchra, quippe quod ex interioris formae perfectione, atque seminariae rationis victoria super materiam proueniat externa formositas.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
