Latin
QVATERNARIVS
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 206
Unproofread scanNot analysed yet
Animum certe ipsum non cernimiis, ideo neque illius inspicimus pulchritudinem: corpus autem vmbram animi, imaginemque videmus. Itaque ex eius imagine suspicantes, in corpore formoso Speciosum animum facile coniectamus. vnde &natura comparatum est, vt eos etiam, quos nunquam nouimus, statim diligamus, si corpore insignes fuerint; contra statim contemtui nobis aliquo pacto sint, qui turpi corpore sunt, aut non ita eleganti, vsque adeo vt si duo virtute aliqua animi praediti sint, longe magis eam aestimemus in formoso, quam in deformi. quod Maro vidit, dum in Heroicis ita cecinit. Gratior, &pulchro veniens in corpore virtus. Pythagoram quoque legimus a principio statim adolescentes, priusquam in disciplinam suam admitteret, physiognomoniam con sueuisse, hoc est, indolem ex oris, vultus, totiusque corporis filo, atque habitu scrutari, vt si minus apti ad philosophandi scientiam viderentur, alio potius ingenium, atque studium transferrent, quam cum scholae, &magistri dedecore oleum, atque operam perderent. quem secutus Plato, diuini plane iudicij vir, quoniam existimaret corporum structuram ingenijs non dissimilem, distorta membra, di stortum fere gerere animum, eumque prauitate, &passionibus immutatum, corpus quoque conforme sortitum, scholae suae talem adscri psit titulum. Ne quis corporis habitudine, &proportione praue dimensa, compage male structa, figuraue deformi illam ingrederetur. quod sentire videntur etiam multi tum prisci, tum recentiores phi losophi, qui abditarum in ipsis naturae penetralibus caussarum secreta mirati, ausi sunt attestari, nullum vitium, nullamque inaequalitatis prauitatem humano corpori insitam esse, quam non itidem sequatur animus vitiosus, atque intemperans, cum saepe alterum alterius quasi naturam redolens crescat, et adolescat, atque operetur. Apud Mathematicos faciem inuenias collo, ore, oculis, &toto capitis gestu tortuosam.