# Numerorum Mysteria 209

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, QVATERNARIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/209

Proinde, non ab re, Philosophus, monstra non putat alenda, cum raro apparere soleant, quin ingentia mala non portendant, Ideoque antiqui augures, ac Romanorum aruspices, eiusmodi visis, supplicationes publicas decernebant, vt mala impendentia Imperio Romano Iupiter placatus, auerteret. Huiusmodi siquidem humana mon stra, mala semper agunt, atque exitium afferre solent; sicut & de his constat qui Saturnini sunt, de quibus his verbis meminit Marsilius Ficinus: Saturnini quidem euadunt immundi, inuidi, tristes, daemonibus immundis expositi, quorum commercium procul effugito. nam Saturnini venenum alibi sopitum latet, ceu sulphur a flamma remotum; in viuentibus vero corporibus saepe fla grat, atque vt sulphur accensum, non comburit solum, sed etiam vapore noxio omnia circum implet atque inficit appropinquantes: ita etiam Iouiales praesenti tali aliquo signato infelices euadunt. Haec ille. Non possum hic non palam facere, quod de his qui membris aliquibus a natura mutilati sunt, scribens Auctor quidam ab illorum commercio temperandum admonet, & ab his etiam quibus male propitia fortuna est, verbi gratia, quibus mutilati sunt oculi, nares, os, pedes, manus, & qui altero claudicant pedeQuod de rege Spartarum Agesilao claudo, non tantum exitu comprobatum, sed longe etiam antea sapientissimo Apollinis oraculo pronunciatum est his carminibus. Sis inuicta licet tibi dico Sparta cauebis Ne claudo victrix patiare incommoda regno, Includent subito multo te tempore morbi, Et sęuo bellum prosternens omnia fluctu.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
