# Numerorum Mysteria 210

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, QVATERNARIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/210

Accedat & Thersites Homericus qui vt erat garrulus, factios sus, principibus malus consultor, ac grauissima vniuerso Gręcorum exercitui pestis; sic & corpus ad portentum vsque a capite ad pedes deforme habebat, vt in eo possis intelligere pessimum animum in do micilio se digno habitasse. sic.n.illum describit Iliad. lib. 2. Foedissimus omnium, qui ad Troiam nauigauerant, altero oculo strabo, altero pede claudo, curuis humeris, & in pectus contractis, vertice acumi nato, rara lanugine. His signis & notis Valerius Martialis lib. 12. Epigrammaton, Zoilum quendam malum esse suspicatur. Crine ruber, niger ore, breuis pede, lumine lęsus. Rem magnam praestas Zoile, si bonus es. Exstat & Gręcum Epigramma Palladae in claudum quempiam lib. 2 Epigrammaton. χωλὸν ἔχεις τῆς νοῦν, ὥς τὸν πόδα. καὶ γὰρρ διηθῶς Hoc est. εἰκότα τῶν ἐντὸς σὴ φύσις ἐκτὸς ἔχει. Pes tibi quod claudus, quod clauda per omnia sit mens. Interius retegunt extera signa malum. Est item locus quidam Scripturae, ad rem de qua nunc agimus, maxime commodus, eadem quae de claudis, vel oculo mutilatis adduximus, mira contestatione confirmans, in eo libro, qui Regnorum scribitur, in quo ita de claudis, et cęcis scriptum legitur: Abijt Rex Dauid, & omnes viri qui erant cum eo, in Ierusalem ad Iebusaeum habitatorem terrae, dictumque est Dauid ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos & claudos, dicentes: Non ingredietur Dauid huc. Cepit autem Dauid arcem Syon. haec est Ciuitas Dauid. Proposuerat enim Dauid in die illa praemium, qui percussißet lebusaeum

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
