Latin
213
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 213
Unproofread scanNot analysed yet
exercitus &tormentorum venetorum praefectus, reliquis hostium victoriam sequentibus, vnus prope velut alter Horatius fidem seruauit, atque afflictis Venetorum rebus toto eo bello operam non minus strenuam, quam fidelem praestitit. Quare non solum a V netis meruit praeclara stipendia, et praemia suae virtutis, &inuicti fidei; sed mortuus etiam publicum funus, &lamentationem ade ptus est, publicoque Senatus Consulto equestris ei statuta erecta est. Concludendum igitur corporis defectus, quos casu, non natura quis patitur, nullam animi deformitatem indicare, aut patientem ad aliquod scelus impellere. Quinimo ea est vis humanae mentis &intelligentiae ratio, vt aliqua etiam naturali deformitate laborantes, nisi suapte obstinatione, &praua voluntate maligni sint &impuri, Diuina adiuuante gratia, &philosophiae adminiculo, possint externas omnes virtutique contrarias affectiones exuere, &rebus honestis inuigilare. educatione enim ac philosophiae studijs fingitur, vt lubet, animus. Quare dictum fortasse est sapientem fortunae dominari, &suae vnumquemque fortunae esse artificem; cum pro comperto videamus, quamuis astris vel natura ad aliud impellatur mens, ratione tamen &libera voluntate effici, vt possit homo sequi quam maluerit viam. Cuius rei argumentum est Socrates ille (de quo nihil satis posset pro dignitate dici, quem fuisse Gentilium omnium sapientissimum constat, proximeque ad Christianam sapientiam vere accessisse) vir tempe rans, castus, iustus, modestus, iniuriarum patiens. Hic igitur cun a Zopyro physiognomo ex corporis forma libidinosissimus omniun fuisset indicatus, amicos in contrarium nitentes, hominique minitantes, confestim corripiens, asseruit se talem omnino fuisse euasurum nisi se philosophiae corrigendum exhibuisset: quanquam tantus postea vir (proh dolor) maleuolorum linguas felle infectas effugere nequiue rit. Ita. n. natura comparatum est, vt facile de altero malum suspi cetur, qui facile ad malum impellitur: quemadmodum simplex animo nec turpe quidquam admittit, nec de alijs temere suspicatur. QuoAd Lactantium Bogu ho nestandum posita equestris statua. Lud. Viues i Au gus. de ci uit. lib. 8. cap. 1 Aelianus &Cic. de fato.