# Numerorum Mysteria 218

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/218

Has quattuor partes saepe Scri ptura commemorat, Orientem, Occidentem, Aquilonem, & Meridiem. Ideo quia totus Orbis terrarum per Euangelium vocabatur, quattuor Euangelia conscripta sunt. ter autem submissum vas de cęlo; hoc significat, quia dictum est Apostolis: Ite baptizate omnes gentes in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti. Proinde cum omnes ad iudicium homines congregandi significantur apud Matthęum & Marcum dicitur Filius hominis congregatu rus Electos suos a quattuor ventis, id est ab omni Mundi parte, quam habitant homines; quoniam quattuor ventis praecipuis totus Mundus perflatur. Apollini denique dicata quadriga, quod quadripartito limite diei metiatur Spacium. Inde & ipsis equis condigna nomina sunt imposita, id est, Erythraeus, qui latine dicitur rubens, quod a matutino lumine rubicundus exsurgat. Actaeon dici potest lucidus, quod tertia hora instante lucidior fulgeat. Lampus lucens, vel ardens dicitur, quod fit, dum ad vmbilicum diei contra Arcticum circulum conscenderit. Philogaeus graece terram amans dicitur, quod hora nona procliuior vergens occasui pronus incumbat. Sed et Apollinis soror Diana facies monstrat Quattuor, quod di spensationibus septenarijs sui luminis vices sempiterna lege varian do disponat: porro primis septem diebus dimidiata semiorbem ostendit; secundis totum orbem complet, fitque plenilunium; tertijs efficitur dimidiata; quartis fit coitus Lunę cum Sole, quod vocatur interlunium. Facies prima, calida humidaque censetur, quia nascens Luna humorem assolet concitare; secunda, calida & sicca, adolescente in ea iam luce de Solis aspectu; tertia, frigida et sicca, quasi plus ab ortu remota; quarta, frigida, & humida, deficiente iam lumine. Prima rursum est sanguinis; secunda, bilis rubeae; tertia, bi lis nigrae; quarta, pituitae. ¶ Quattuor praeterea sunt, quae cuncta continent, Ens, Vnum, Verum, Bonum; si ita accipiantur, vt eorum negationes sint, Nihil, Diuisum, Falsum, Malum. Nam quae sunt post Deum, habent caussam efficientem, exemplarem, & finalem. ab ipso enim, per ipsum, & ad ipsum omnia.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
