# Numerorum Mysteria 219

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/219

Si igitur res consideramus, vt a Deo efficiente constituuntur, sic Entia dicuntur, quia eo efficiente esse participant; si, vt exemplari suo quam vocamus ideam, secundum quam illas condidit Deus, quadrant & respondent, Verae dicuntur, (vera enim imago Herculis dicitur, quae Herculi ipso conformatur;) si, vt ad eum, tanquam ad finem vltimum tendunt, Bonae dicuntur. si vero vnaquaeque res secundum se absolute accipiatur. Vna cognominatur. Est autem hic ordo huius Quaternionis, vt primum vnumquodque sub Entis ratione con cipiatur; quoniam prius efficit agens vnumquodque, quam illud in se sit aliquid; alioquin non, secundum totum quod est, esset ab agen te. Succedit Entivnum. Tertia est veritas, quia postquam est ali quid in se, videndum est an sit tale, quale est exemplar, ad quod fuit formatum; cui si reperitur simile, reliquum est, vt in illud, vtpote affine, atque cognatum per bonitatem se conuertat. Haec autè aequali esse ambitu manifestum est. Da aliquid esse, certe & vnum est. nam qui vnum non dicit, nihil dicit, vt ait Plato in Sophista; et qui vnum non intelligit, nihil intelligit, secundum Aristotelem. est enim illud quidquid est a se indiuisum, et ab alijs diuisum, quae non sunt ipsum. Verum est etiam necessario. nam si homo est, vtique verus homo est. idemque dictis id non esse verum aurum, & non esse aurum. nam cum dicis, verum aurum non est hoc significas: videtur quidem aurum, et est aliquid auro simile; sed non est aurum. similiter etiam bonum est, quia quidquid est, quatenus est, bonum est. Docet hoc Deus Opt. Max. qui ostensurus Moysi cuncta creata, inquit: Faciam vt ante te transeat omnis bonitas mea. Quod Eib. 33 deinde exponens, dicit: Posteriora mea videbis. Nam Dei posteriora suffragante columna veritatis Athanasio Alexan. sunt creaturae, & res, quas vidit, & exposuit, de quibus dictum est: Vilit Deus cuncta quae fecerat, & erant valde bona. Neque enim malum substantia vlla est, sed boni priuatio.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
