# Numerorum Mysteria 221-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 221. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/221-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/221-2

ue numero constat Genere, Specie, Generis differentia, & Speciei proprietate. Genus enim, & Speciem vt praecipua, & substantialia, & recta in linea collocata desumunt; Differentiam uero & Proprietatem, ut eorum circumstantias, & laterales a natura inditas qualitates. sunt enim Differentia, & proprium, generis & Speciei qualitates, quas de genere, aut specie, quale rogantibus respenrespondere solemus, nempe interroganti quale sit animal? ronale, aut irrationale. Qualis vero homo? risibilis respondendum. Nihil infra genus humana disciplina meditatur: nihil quoque infra speciem concipit. Inchoat omnis disciplina a genere; terminatur in Specie: continet se se quadrato generis, speciei, differentiae, & proprij, aut diuidens genus, aut finiens speciem, aut demonstrans Speciei proprietatem. Eadem differentia, quae diuidit genus, componit, finitque speciem. Genus vero cum differentiae quiditate Speciei proprietatem eliciunt eamque demonstrant. Genus est maximum disciplinae summum & precipuum eius praedicatum. Species disciplinae vltimum, minimum, et cunctorum subiectum, de qua & genus, & differentia, & proprium in disciplinis enunciantur. Itaque repudiant omnes humanae disciplinae tria haec: Quod supra genus sit transcendens: Quod sub Specie indiuiduum singulare & vnum numero: Quod denique & extra & post proprium accidens. Transcendens Metaphysicum: Indiuiduum: ad mechanicas Tres a disciplinis voces repudiatae. Accidens. SSpectantia. Genus, Diuisibile, Species, Diffinibilis, Disciplinarum voces quattuor. Differentia, Diuidens et diffiniens, Proprium, Demonstrabile.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
