Latin
226
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 226
Unproofread scanNot analysed yet
non enim Diuinarum rerum, atque humanarum idem iudicium. nam cum in motu &fluxu sint ista, eiusmodi etiam earum tempus esse liquet, cuius pars altera praeterijt, futura altera est. nam praesens il lius nullo modo comprehendi potest, quod, antequam cognitione perceptum sit, auolet ac dilabatur. At rerum Diuinarum alia censetur ratio, quae cum careant omni motu, profecto seculum quoque ipsarum &firmum &constans esse necesse est. Quare primum Dei pronun ciatum erit ESSE. Hoc sanè modo seipsum nominat, cum in Mon te Synai oraculum edit Moysi: Ego sum qui sum. vt discant differentiam inter esse, et non esse; &nullum nomen de me dici proprie, cui soli competit Eße. Non dicitur autem DEVS propric Ens, sed Esse. Diuersum est. n. Esse, &id quod est, quod ipsum eße nondum sit. At vero quod est, accepta essendi forma est, atque consistit. Quod est, participare potest aliquo, sed ipsum Esse, nullo modo aliquo participat. fit. n. participatio cum aliquid iam est. est autem aliquid cum Esse susceperit. Id quod est, habet aliquid mixtum; ipsum vero Esse nihil aliud, praeter se, admixtum hahet. Diuersum est autem, esse aliquid, &esse aliquid in eo quod est. illicn. accidens, hic substantia significatur. Omne quod est, participat eo quod est eße, vt sit, &alio participat, vt aliquid sit. Ac per hoc id quod est, participat eo quod est eße, vt sit. Praeterea cum nominum alia sint concreta vt calidum, ho mo; abstracta alia, vt caliditas, humanitas, haec illorum vis est ac di uersitas, vt quod dicitur abstractum, id notet quod à se tale est, non ab alio; at concretum, quod non à se, sed alterius beneficio tale est. Cum igitur ens concreti speciem habeat. idem. n. dictu ens, &id quod est, huius abstractum erit haec dictio Esse, vt ens dicatur quod ipsum esse participat; quemadmodum calidum caliditate calidum est, homo humanitate homo. Quoniam vero nihil seipsum participat, neque eadem conditio eidem rei, &à se, &alterius participatione inesse potest, sequitur vt quod dicitur abstractum a concreto denominari non possit. Quare non dicitur congrue calor est calidus, humanitas homo est, esse est ens. non quia calor frigidus sit, sed quia quod calidum est, caliditate calidum est; quod homo est, humanitate homo est; &quodcunque est, huius participatione est.