# Numerorum Mysteria 228

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/228

& Annius: quibus suffragari videtur quod apud Ioannem Laurentium Ananiam scriptum legimus de nomine Cęsaris Augusti inciso illius statuae, à quo fulgur e cęlo decidens cum C primam litteram abstulisset, relicta hac voce aesar, eum intra centum dies ex hac vita migrandum, atque in Deorum albo referendum significarunt Aruspices. Germani sua lingua pronuntiant GOTT. Belge GODT. Peones ac Tartari ITGA. Sarmatae BOVH. & ISTV. Bohemi BVVH. Sclaui iuctore Nic. de Cusa BOEG. seu BOOG, a bonitate. Ab Italis ippellatur IDIOs Ab Hispanis, DIOS; AGallis, DIEV. de quo lo. Goropius Gallicorum lib. 3. DIVS, inquit, Gallicum est, & idcirco Sabinum vocabulum non aliud notans, quam Deum. Huius vocis ea est notio, vt ipsa aeternitas intelligatur ex Di articulo et euu, quo aeternitas notatur. Vnde hactenus Galli DIEV pronunciant, longe correctius, quam vel ipsi sciant, vel quisquam hactenus annotarit. Ex Di-euu namque DIEV, vetustissimi dixerunt, vt aeternum Dei esse, quod extra diuinam naturam intelligi nequit, significaretur. Haec ille. Apud Arabes, Saracenos & Turcas dicitur ALLA. Chaldaea, & Indica lingua vocatur ESGI ABIR, idest, creator vniuersi. Populi quidam noui Orbis appellant ZIMI. Apud Aegyptios nomen summi Iouis est AMVN, quod nos corrupto vocabulo dicimus Ammonem. qua sane voce Manethos Sebennita occultum, & occultationem significari dijudicat. Hecataeus autem Abderita hoc verbo inuicem vti Aegyptios asserit, cum alter alterum uocat. essen. vocem inuocatiuam; &, cum principem Deum eundem cum Vnitate putent, ut pote obscurum & absconditum, ab ijs vocari AMVN, dicentibus ut prodat sese, ac conspiciendum praebeat.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
