# Numerorum Mysteria 229

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/229

Opifex intellectus, ait Iamblichus, qui & veritatis est dominus atque sapientia, quatenus in generationem progrediens, occultam latentium rationum potentiam traducit in lucem, AMVN aegyptiaca lingua vocatur. Haec ille lib. mysteriorum. Graeci suis litteris DEOΣ enunciant, quod hinc caepißent homines Deum agnoscere, cum vidissent stellas tantam concinnitatem efficere, ac dies noctesque aestate, vel hieme suos seruare statos ortus atque obitus, indeque terram animantia fructusque proferre. itaque pro patre Cęlum, pro matre Terram acceperunt; Patrem illum, quod aquam instar seminis effunderet; Matrem hanc, quod conciperet et pareret. Cumque viderent stellas perpetuo moueri, & in caussa nobis esse, vt Solem, & Lunam contemplaremur, Deorum his nomen fecerunt, acursu dictum: quod his verbis astruit diuinus Plato. Videntur mihi Graecorum prisci Deos putasse solos eos, quos etiam his temporibus arbitrantur barbarorum plurimi, Solem, Lunam, Stellas, Cęlum; quę omnia cum perpetuo in cursu esse conspicerent, ab hac currendi natura, lingua sua o10TΣ nominasse: sic Plato. At nos censemus OEOTZ a currendo quidem dici posse, sed illud currere non esse intelligendum de motu locali, transitus videlicet de aliquo, in alium locum; sed de Dei prouidentia & efficaci operatione ad omnia perueniendi. Alij O102 nomen dictum volunt, quod ei nihil desit; vel ἀπὸ τοῦ θι quod est video speculor, aut ἀπὸ τὸῦ δὲομα.t. timeo, vnde quidam Poetarum. Primus in orbe Deos fecit timor. Dtrumque D. Ambrosius probat his verbis. Deus dicitur quod omnia spectet, & timeatur a cunctis. Athanasius lib. definitionem. Dicitur, inquit, Deus ἀπὸ το θιωρεῖν τὰ πάντα, idest, ab eo quod contemplatur omnia. Illud etiam addi potest, vt Graeca lingua. Chaldea capit denominationem, sic a Teu, quod bonum significat, nomen istud etymon accepisse, sicut et latine DEVSa OEO2 deriuatur. Aegyptij .n. TEVT vocant, quem liquet esse Mercurium, qui praefuit Aegypto, de quo sic in Phaedone loquitur Pla80: Audiui equidem circa Naucratim Aegypti, priscorum quendam fuisse Deorum, cui dicata sit auis quam IBIM vocant; Damoni autem ipsi nomen TEVT.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
