# Numerorum Mysteria 23-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/23-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/23-2

primo sex diebus constructum Mundum, hominemque sexta formatum die, cum hoc innuere videantur & verba Concilij, asserentiu primo creatam spiritualem creaturam; postmodum, corporalem; postremo, spiritualem et carnalem. Est enim humana rationalis fabrica ex spiritu constans & corpore, extra de celebr. Miss. capit. in quadam. & de haereticis, cap. cum Christus. nam, vt inquit Procopius, inter Gręcos summus vir, quamuis omnia simul facta fuerint, haud tamen simul dici poterant cuncta, sed tali necesse fuit vti distinctione. Quemadmodum notant Glo. 35. dist.c. sexto die, & Panormit. in ant. de summa Trin. & si. cath. asserentes oportere, vt primo dentur extrema, ad hoc ut postea detur medium. Dierum igitur numerus, non temporis gratia a Moyse fuit assumtus, sed vt doceret rerum creatarum quasdam conditiones & mysteria. Lib. 3. ex Hinc Nicolaus de Cusa Cardinalis: Aliqua, inquit, participant lu cit. ecce euangeli cem in infimo gradu, vt elementa; aliqua, in sensitiua; aliqua, in ratio nali. Per gradus exprimuntur hi dies. nam omnia fecit Deus simul. Dixit enim & facta sunt. sed explicatio gradualis describitur per Moysen in participatione lucis & diei. Hunc in modum loquitur Nic. At Aristides Adrianen. in Hymno ad Iouem confidenter ait: Iuppiter fecit omnia, & a Ioue facta sunt omnia, Fluuij, Terra, Mare, Cęlum, & quaecumque inter haec, vel supra, uel infra eadem

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
