Latin
231
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 231
Unproofread scanNot analysed yet
contra Celsum protestatur quibusdam nominibus sacris mirificam inesse virtutem, quae mutatis ipsis nominibus non inesset, ideoque illa non esse mutanda. Neque. n. vllus Hebręus cabalista ire potest inficias quod nomen IESV, si scribatur, et secundum modum et principia cabalae interpretetur, hoc totum praecise, &nihil aliud significat, id est, Deum Dei Filium, Patrisque sapientiam per tertiam Diuinitatis personam, quae est ardentissimus amoris ignis naturę humanę in vnitate suppositi vnitum. Vnde vas electionis Paulus