Latin
Cap. 3
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 232
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 3. tionem in Lamech septuagies septies promulgatam veniens terminaret. Sic etiam solui potest. Nouum quiddam atque mirabile suturum erat, quod multis testibus prius erat promittendum ac firmandum, &ideo per multam seriem temporum praedicendum. Nam si subitum atque omnibus incognitum euenisset, nullus fidem tantae rei habuisset, cum etiam post tot reuelationes, tot signa, tot praedictiones, &tantam temporis moram, pauci admodum inuenti sint, qui Christo venienti fidem praebuerint. Porro si ante datam legem Dominus saluare mundum venisset, aliquis dicere posset, quia superuacaneus esset eius aduentus, cum aliqua praecepta dare potuisset, qua salutem contulissent. Voluit ergo dominus nos cuncta prius experiri, quo Vide Ni cephorum probatum esset homines, nulla alia via saluos fieri posse, nisi Call. his Eccl. lib. per eum; &eius tantum gratiae vniuersa ascriberentur. Superest tandem vt examinemus &illud apud Hebraeos celeberrimum Dei nomen. Habet vtique hebraica lingua diuersa enunciata, quibus diuinam solet inuocare potentiam; non quidem vt Dei natura significetur, qua quia vnica est, atque simplex, si foret nominanda, vnicum nomen esset illi imponendum; sed vt multa, variaque a Deo profluentia significentur. Quari Mercurius scripsit in Pimandro, Deum habere omnia nomina, quoniam vnus est Pater, &nullum habere, quia Pa ter est omnium, atque super omnia. proprium vero Dei nomen bis quattuor litteris scribitur nio totidem mysterijs personalibus distinctis, quarum lod, quae prima est, Principium interpretatur, eo quod ceterarum omnium principium sit: cumque ab ea vna quaeque omnes scripturae originem habeant, ipsaque à nulla sumat originem, scite Patrem in diuinis insinuat, qui cum a nullo sumat originem, aliaeque personae ab eo emanent, principium sine principio dicitur.