Latin
Cap. 3
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 234
Unproofread scanNot analysed yet
A Graecis dictum est Tetragrammaton, quo significant eße nomen ineffabile, tum quod nulla exprimi valeat voce articulata; tum quod per intellectum sit inconceptibile, nec vlli creaturae vnquam communicabile factum, cum solam omnipotentis Dei substantiam absque mixtura, nec secundum aliquam particularem virtutem vel proprietates extrinsecas, sed secundum omnipotentiam Deum demonstret. Lib. diri Astipulatur Rabbi Moyses Aegyptius dicens omnia nomina proctiois P plexorum uenire ab operibus diuinis, praeter Tetragrammaton, quod est appro priatum altissimo Creatori, vtpote significans et ostendens Creato ris substantiam, atque eius quidditatem, ostensione, &significatioPet? Ca ne perfecta, ac manifesta, in qua non est aequiuocatio, neque mixtura, tharinus id est, nihil est quod commune sit Deo &creaturae in hoc nomine. lib. 2. ca. 10. contra reliqua autem ipsius gloriosa nomina significant aequiuoce, &cum Iudęos. mixtura, eo quod sunt ab operibus similibus ijs, quae sunt in nobis deriuata. De hoc admirabili nomine sic scribit disertissimus Iudęorum Philo Alexandrinus libro devita Mosis: Cidaris pro diades mate imponitur capiti Sacerdotis, cui praefigitur aurea lamina insignita quattuor litteris, per quas Entis nomen aiunt indicari. Et infra: Erat, inquit, lamina aurea quattuor inscripta litteris nominis illius, quod solis aures ac linguam sapientia purgatis fas est audire nominareque in sacris, praeterea nemini, id Theologi esse dicunt Tetragrammaton, quod fortasse significet primos numeros, vnum, duo, tria, quattuor. Haec Philo. Ceterum Ludouicus Fidelis lib. de Mi litia Christi asserit nomen Tetragrammaton continere ineffabile diuinitatis pariter &humanitatis Christi redemtoris nostri myste rium, ideoque &ineffabile dici, ac Sacerdotum capiti inde poni so litum id nominis, vt Christi nomen preciosum Sacerdotes potissimum coram Gentibus ac Regibus intrepide portent. Legimus interrosic Sen. 32.